factum est autem postquam metati sunt saxones in supra dicta insula tanet, promisit rex supra dictus dari illis uictum et uestimentum absque defectione; et placuit illis, et ipsi promiserunt expugnare inimicos eius fortiter. at illi barbari cum multiplicati essent numero, non potuerunt brittones cibare illos. cum postularent cibum et uestimentum, sicut promissum erat illis, dixerunt brittones: non possumus dare uobis cibum et uestimentum, quia numerus uester multiplicatus est, sed recedite a nobis, quia auxilio uestro non indigemus. et ipsi consilium fecerunt cum maioribus suis, ut pacem disrumperent. hencgistus autem, cum esset uir doctus atque astutus et callidus, cum explorasset super regem inertem et super gentem illius, quae sine armis utebatur, inito consilio dixit ad regem brittannicum: pauci sumus; si uis, mittemus ad patriam nostram et inuitemus milites de militibus regionis nostrae, ut amplior sit numerus ad certandum pro te et pro gente tua. et ille imperauit ut facerent, et miserunt, et laegati transfretauerunt trans tithicam uallem, et reuersi sunt cum ciulis sedecim, et milites electi uenerunt in illis, et in una ciula ex eis uenit puella pulchra facie atque decorosa ualde, filia hencgisti. postquam autem uenissent ciulae, fecit hencgistus conuiuium guorthigirno et militibus suis et interpreti suo, qui uocatur ceretic et puellam iussit ministrare illis uinum et siceram et inebriati sunt et saturati sunt nimis. illis autem bibentibus intrauit satanas in corde guorthigirni, ut amaret puellam, et postulauit eam a patre suo per interpretem suum et dixit: omne quod postulas a me impetrabis, licet dimidium regni mei. et hencgistus, inito consilium cum suis senioribus, qui uenerunt secum de insula oghgul, quid peterent regi pro puella, unum consilium cum illis omnibus fuit, ut peterent regionem, quae in lingua eorum uocatur canturguoralen, in nostra autem chent. et dedit illis guoyrancgono regnante in cantia et inscius erat, quia regnum ipsius tradebatur paganis et ipse solus in potestatem illorum clam dari, et sic data est puella illi in coniugium et dormiuit cum ea et amauit eam ualde. et dixit hencgistus ad guorthigirnum: ego sum pater tuus et consiliator tui, et noli praeterire consilium umquam, quia non timebis te superari ab ullo homine neque ab ulla gente, quia gens mea ualida est. inuitabo filium meum cum fratueli suo, bellatores enim uiri sunt, ut dimicent contra scottos, et da illis regiones, quae sunt in aquilone iutxta murum, qui uocatur guaul. et iussit ut inuitaret eos et inuitauit: octha et ebissa cum quadraginta ciulis. at ipsi cum nauigarent circa pictos, uastauerunt orcades insulas et uenerunt et occupauerunt regiones plurimas ultra mare frenessicum usque ad confinum pictorum. et hencgistus semper ciulas ad se paulatim inuitauit, ita ut insulas ad quas uenerant absque habitatore relinquerent, et dum gens illius creuisset et in uirtute et in multitudine, uenerunt ad supra dictam ciuitatem cantorum.