nouissime autem scotti uenerunt a partibus hispaniae ad hiberniam. primus autem uenit partholomus cum mille hominibus de uiris et mulieribus et creuerunt usque ad quattuor milia hominum et uenit mortalitas super eos et in una septimana omnes perierunt et non remansit ex illis etiam unus. secundus ad hiberniam uenit nimeth filius quidam agnominis, qui fertur nauigasse super mare annum et dimidium et postea tenuit portum in hibernia fractis nauibus eius et mansit ibidem per multos annos et iterum nauigauit cum suis et reuersus est ad hispaniam. et postea uenerunt tres filii militis hispaniae cum triginta ciulis apud illos et cum triginta coniugibus in unaquaque ciula et manserunt ibi per spatium unius anni. et postea conspiciunt turrim uitream in medio mari et homines conspiciebant super turrim et quaerebant loqui ad illos et numquam respondebant et ipsi uno anno ad oppugnationem turris properauerunt cum omnibus ciulis suis et cum omnibus mulieribus excepta una ciula, quae confracta est naufragio, in qua erant uiri triginta totidemque mulieres. aliae naues nauigauerunt ad expugnandam turrim, et dum omnes descenderant in litore, quod erat circa turrim, operuit illos mare et demersi sunt et non euasit unus ex illis. de familia illius ciulae, quae relicta est propter fractionem, tota hibernia impleta est usque in hodiernum diem. et postea uenerunt paulatim a partibus hispaniae et tenuerunt regiones plurimas. nouissime uenit damhoctor et ibi habitauit cum omni genere suo usque hodie in brittannia. istoreth istorini filius tenuit dalrieta cum suis; builc autem cum suis tenuit euboniam insulam et alias circiter; filii autem liethan obtinuerunt regionem demetorum et in aliis regionibus, id est guir et cetgueli, donec expulsi sunt a cuneda et a filiis eius ab omnibus regionibus brittannicis.
si quis autem scire uoluerit, quanto tempore fuit inhabitabilis et deserta hibernia, sic mihi peritissimi scottorum nuntiauerunt. quando uenerunt filii israhel per mare rubrum, aegyptii uenerunt et secuti sunt et demersi, ut in lege legitur. erat uir nobilis de scythia cum magna familia apud aegyptios et expulsus est a regno suo et ibi erat, quando aegyptii mersi sunt, et non perrexit ad persequendum populum dei. illi autem, qui superfuerant, inierunt consilium, ut expellerent illum, ne regnum illorum obsideret et occuparet, quia fortes illorum demersi erant in rubrum mare, et expulsus est. at ille per quadraginta et duos annos ambulauit per africam, et uenerunt ad aras filistinorum per lacum salinarum et uenerunt inter rusicadam et montes azariae et uenerunt per flumen maluam et transierunt per maritaniam ad columnas herculis et nauigauerunt tyrrenum mare et peruenerunt ad hispaniam usque et ibi habitauerunt per multos annos et creuerunt et multiplicati sunt nimis et gens illorum multiplicata est nimis.
et postea uenerunt ad hiberniam post mille et duos annos, postquam mersi sunt aegyptii in rubrum mare, et ad regiones dalrieta, in tempore quo regnabat brutus apud romanos, a quo consules esse coeperunt, deinde tribuni plebis ac dictatores. et consules rem publicam obtinuerunt per annos ccccxluii, quae prius regia dignitate damnata fuerat. brittones uenerunt in tertia aetate mundi ad brittanniam; scotti autem in quarta obtinuerunt hiberniam. scotti autem, qui sunt in occidente, et picti de aquilone pugnabant unanimiter et uno impetu contra brittones indesinenter, quia sine armis utebantur brittones. et post multum interuallum temporis romani monarchiam totius mundi obtinuerunt.