et redeam nunc ad id de quo digressus sum. romani autem, dum acciperent dominium totius mundi, ad brittannos miserunt legatos, ut obsides et censum acciperent ab illis, sicut acciepiebant ab uniuersis regionibus et ab uniuersis insulis. brittanni autem, cum essent tyranni et tumidi, legationem romanorum contempserunt.
tunc iulius caesar, cum accepisset singulare imperium primus et obtinuisset, iratus est ualde et uenit ad brittanniam cum sexaginta ciulis et tenuit in ostium tamensis, in quo naufragium perpessae sunt naues illius, dum ipse pugnabat apud dolobellum, qui erat proconsul regi brittannico, qui et ipse rex bellinus uocabatur, et filius erat minocanni, qui occupauit omnes insulas tyrreni maris et iulius reuersus est sine uictoria caesis militibus et fractis nauibus. et iterum post spatium trium annorum uenit cum magno exercitu trecentisque ciulis et peruenit usque ad ostium fluminis, quod uocatur tamesis. et ibi inierunt bellum et multi ceciderunt de quis militibusque suis, quia supra dictus proconsul posuerat sudes ferreos et semen bellicosum, id est cethilou, in uada fluminis. discrimen magnum fuit militibus romanorum haec ars inuisibilis, et discesserunt sine pace in illa uice. gestum est bellum tertio iuxta locum, qui dicitur trinouantum. et accepit iulius imperium brittannicae gentis xlvii annis ante natiuitatem christi, ab initio autem mundi vccxv constant anni. iulius igitur primus in brittanniam peruenit et regnum et gentem tenuit, et in honorem illius quintilem mensem iulium debere romani decreuerunt uocari. et idibus martiis gaius iulius caesar in curia occiditur, tenente octauiano augusto monarchiam totius mundi, et censum a brittannia ipse solus accepit, ut uirgilius ait: purpurea intexti tollant aulaea britanni.
secundus post hunc claudius imperator uenit et in brittannia imperauit annis quadraginta octo post aduentum christi et stragem et bellum fecit magnum non absque detrimento militum, tamen uictor fuit in brittannia. et postea cum ciulis perrexit ad orcades insulas et subiecit sibi et fecit eas tributarias. in tempore illius quieuit dare censum romanis a brittannia, sed brittannicis imperatoribus redditum est. regnauit annis xiii mensibus viii. cuius monumentum in mogantia apud longobardos ostenditur: dum ad romam ibat, ibi defunctus est.
post clxvii annos post aduentum christi lucius brittannicus rex cum omnibus regulis totius brittannicae gentis baptismum suscepit missa legatione ab imperatoribus romanorum et a papa romano euaristo.
tertius fuit seuerus, qui transfretauit ad brittannos; ubi, ut receptas prouincias ab incursione barbarica faceret tutiores, murum et aggerem a mari usque ad mare per latitudinem brittanniae, id est per cxxxii milia passuum deduxit, et uocatur brittannico sermone guaul. propterea iussit fieri inter brittones et pictos et scottos, quia scotti ab occidente et picti ab aquilone unanimiter pugnabant contra brittones, nam et ipsi pacem inter se habebant; et non multo post intra brittanniam seuerus moritur.
quartus fuit caritius imperator et tyrannus, qui et ipse in brittanniam uenit tyrannide. qui propterea tyrannus fuit pro occisione seueri et cum omnibus ducibus romanicae gentis, qui erant cum eo in brittannia, transuerberauit omnes regulos brittannorum et uindicauit ualde seuerum ab illis et purpuram brittanniae occupauit.
quintus constantius constantini magni filius fuit et ibi moritur et sepulcrum illius monstratur iuxta urbem, quae uocatur cair segeint, ut litterae, quae sunt in lapide tumuli, ostendunt. et ipse seminauit tria semina, id est auri argenti, aerisque, in pauimento supradictae ciuitatis, ut nullus pauper in ea maneret umquam, et uocatur alio nomine minmanton.
sextus maximus imperator regnauit in brittannia. a tempore illius consules esse coeperunt et caesares numquam appellati sunt postea. et sanctus martinus in tempore illius claruit in uirtutibus et signis et cum eo locutus est.
septimus imperator regnauit in brittannia maximianus. ipse perrexit cum omnibus militibus brittonum a brittannia et occidit gratianum regem romanorum et imperium tenuit totius europae et noluit dimittere milites, qui perrexerunt cum eo, ad brittanniam ad uxores suas et ad filios suos et ad possessiones suas, sed dedit illis multas regiones a stagno quod est super uerticem montis iouis usque ad ciuitatem, quae uocatur cant guic, et usque ad cumulum occidentalem, id est, cruc ochidient. hi sunt brittones armorici et numquam reuersi sunt huc usque in hodiernum diem. propter hoc brittannia occupata est ab extraneis gentibus et ciues expulsi sunt, usque dum deus auxilium dederit illis.
in ueteri traditione seniorum nostrorum septem imperatores fuerunt a romanis in brittannia: romani autem dicunt nouem. octauus fuit alius seuerus, qui aliquando in brittannia manebat, aliquando ad romam ibat et ibi defunctus est. nonus fuit constantius. ipse regnauit sexdecim annis in brittannia et in sextodecimo anno imperii sui obiit in brittannia.
hucusque reganuerunt romani apud brittones ccccuiiii annis. brittones autem deiecerunt regnum romanorum neque censum dederunt illis neque reges illorum acceperunt, ut regnarent super eos, neque romani ausi sunt, ut uenirent brittanniam ad regnandum amplius, quia duces eorum brittones occiderant.
iterum repetendus est sermo de maximiano tyranno. gratianus cum fratre ualentiniano reganuit ui annis et ambrosius mediolanensis episcopus clarus habebatur in catholicorum dogmate. ualentinianus cum theodosio regnauit annis viii. synodus constantinopolim colligitur a cccl patribus, in qua omnes haereses damnantur. hieronymum tum presbyter bethleem toto mundo claruit. dum gratianus imperium regebat in toto mundo, in brittannia per seditionem militum maximus imperator factus est. qui mox in gallias transfretaret, gratianus parasis meroblaudis magistri militum proditione superatus est et fugiens lugduni captus atque occisus est. maximus uictorem filium suum consortem regni fecit. martinus turonensis episcopus in magnis uirtutibus claruit. post multum interuallum temporis a ualentiniano et theodosio consulibus in tertio ab auuileua lapide spoliatus indumentis regiis sistitur et capite damnatur. cuius filius uictor eodem anno ab argabaste comite interfectus est in gallia.
tribus uicibus occisi sunt duces romanorum a brittannis. brittones autem dum anxiebantur a barbarorum gentibus, id est scottorum et pictorum, flagitabant auxilium romanorum, et dum legati mittebantur cum magno luctu et cum sablonibus super capita sua intrabant et portabant magna munera secum consulibus romanorum pro admisso scelere occisionis ducum et suscipiebant consules grata dona ab illis, et promittebant cum iuramento accipere iugum romanici iuris, licet durum fuisset. et romani uenerunt cum maximo exercitu ad auxilium eorum et posuerunt imperatores in brittannia et composito imperatore cum ducibus reuertebantur exercitu ad romam usque, et sic alternatim per ccccxlviii annos faciebant. brittones autem propter grauitatem imperii occidebant duces romanorum et auxilium postea petebant. romani autem ad imperium auxiliumque et ad uindicandum ueniebant et spoliata brittannia auro argentoque cum aere et omni pretiosa ueste et melle cum magno triumpho reuertebantur.