regnante gratiano secundo cum equitio saxones a guorthigirno suscepti sunt anno cccxlvii post passionem christi. in tempore illius uenit sanctus germanus ad praedicandum in brittannia et claruit apud illos in multis uirtutibus et multi per eum salui facti sunt et plurimi perierunt. aliquanta miracula, quae per illum fecit deus, scribenda decreuei.
primum miraculum de miraculis eis. erat quidam rex iniquus atque tyrannus ualde, cui nomen erat benli. illum uir sanctus uoluit uisitare et properare ad iniquum regem, ut praedicaret illi. at cum ipse homo dei uenisset ad ostium urbis cum comitibus suis, uenit portarius et salutauit eos qui miserunt eum ad regem et rex durum responsum dedit illis et cum iuramento dixit: si fuerint uel si manserint usque ad caput anni, non uenient umquam in medio urbis meae. dum ipsi expectarent ianuatorem, ut nuntiaret illis sermonem tyranni, dies declinabat ad uesperum et nox appropinquabat et nescierunt quo irent. inter ea uenit unus de seruis regis e medio urbis et inclinauit se ante uirum dei et nuntiauit illis omnia uerba tyranni et inuitauit illos ad casam suam et exierunt cum eo et benigne suscepit eos. et ille nihil habebat de omnibus generibus iumentorum excepta una uacca cum uitulo, et occidit uitulum et coxit et posuit ante illos. et praecepit sanctus germanus, ut non confringeretur os de ossibus uituli et sic factum est et in crastino uitulus inuentus est ante matrem suam sanus et uiuus incolumisque. iterum de mane surrexerunt, ut impetrarent salutationem tyranni. at ipsi, cum orarent et exspectarent iuxta portam arcis, et ecce uir unus currebat et sudor illius a uertice usque ad plantas pedum distillabat. inclinabat se ante illos et dixit sanctus germanus: credis in sanctam trinitatem? et respondit ille: credo, et baptizatus est et osculatus est et dixit illi: uade in pace: in ista hora morieris et angeli dei in aere expectant te, ut gradieris cum illis ad deum, cui credidisti. et ipse laetus intrauit in arcem et praefectus tenuit illum et alligauit et ante tyrannum ductus et interfectus est, quia mos erat apud nequissimum tyrannum, nisi quis ante solis ortum peruenisset ad seruitutem in arce, interficiebatur. et manserunt tota die iuxta portam ciuitatis et non impetrauerunt, ut salutarent tyrannum. solito ex more supradictus adfuit seruus et dixit illi sanctus germanus: caue, ne unus homo maneat de hominibus tuis in ista nocte in arce. et ipse reuersus est in arcem et deduxit filios suos, quorum numerus erat nouem, et ipsi ad supra dictum hospitium cum ipso reuersi sunt. et praecepit sanctus germanus manere eos ieiunos et clausis ianuis dixit: uigilantes estote et si quid euenerit in arce, nolite aspicere, sed orate indesinenter et ad deum uestrum clamate. et post modicum interuallum noctis ignis de caelo cecidit et combussit arcem et omnes homines, qui cum tyranno erant, et nusquam apparuerunt usque in hodiernum diem, et arx non aedificata est usque hodie. in crastino die ille uir, qui hospitalis fuit illis, credidit et baptizatus est cum omnibus filiis suis et omnis regio cum eis, cui nomen erat catel. et bendixit ei et addidit et dixit: non deficiet rex de semino tuo. ipse est catell durnluc, et tu rex eris ab hodierna die. et sic euenit; et impletum est, quod dictum est per prophetam dicentem: ‘suscitans de puluere egenum, et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat.’ iuxta uerba sancti germani rex de seruo facti sunt, et a semine illorum omnis regio pouisorum regitur usque in hodiernum diem.