iv. arthuriana
in illo tempore saxones inualescebant in multitudine et crescebant in brittannia. mortuo autem hengisto octha filius eius transiuit de sinistrali parte britanniae ad regnum cantorum et de ipso orti sunt reges cantorum. tunc arthur pugnabat contra illos in illis diebus cum regibus brittonum, sed ipse erat dux bellorum.
primum bellum fuit in ostium fluminis quod dicitur glein. secundum et tertium et quartum et quintum super aliud flumen, quod dicitur dubglas et est in regione linnuis. sextum bellum super flumen, quod uocatur bassas. septimum fuit bellum in silua celidonis, id est cat coit celidon. octauum fuit bellum in castello guinnion, in quo arthur portauit imaginem sanctae mariae perpetuae uirginis super humeros suos et pagani uersi sunt in fugam in illo die et caedes magna fuit super illos per uirtutem domini nostri iesu christi et per uirtutem sanctae mariae genetricis eius. nonum bellum gestum est in urbe legionis. decimum gessit bellum in litore fluminis, quod uocature tribruit. undecimum factum est bellum in monte, qui dicitur agned. duodecimum fuit bellum in monte badonis, in quo corruerunt in uno die nongenti sexaginta uiri de uno impetu arthur; et nemo prostrauit eos nisi ipse solus, et in omnibus bellis uictor extitit.
et ipsi, dum in omnibus bellis prosternebantur, auxilium a germania petebant et augebantur multipliciter sine intermissione et reges a germania deducebant, ut regnarent super illos in brittannia usque ad tempus quo ida regnauit, qui fuit eobba filius. ipse fuit primus rex in beornica.