brittannia insula a quodam bruto consule romano dicta. haec consurgit ab africa boreali ad occidentem uersus: dccc in longitudine milium, cc in latitudine spatium habet. in ea sunt uiginti octo ciuitates et innumerabilia promontoria cum innumeris castellis ex lapidibus et latere fabricatis et in ea habitant quattuor gentes: scotti, picti, saxones atque brittones. tres magnas insulas habet, quarum una uergit contra armoriacas et uocatur insula gueith: secunda sita est in umbilico maris inter hiberniam et brittanniam et uocatur nomen eius eubonia, id est manau: tertia sita est in extremo limite orbis brittanniae ultra pictos et uocatur orc. sic in prouerbio antiquo dicitur, quando de iudicibus uel regibus sermo fit: ‘iudicauit brittanniam cum tribus insulis’. sunt in ea multa flumina, quae confluunt ad omnes partes, id est ad orientem, ad occidentem, ad meridiem, ad septentrionem, sed tamen duo flumina praeclariora ceteris fluminibus tamensis ac sabrinae quasi duo brachia britanniae, per quae olim rates uehebantur ad deportandas diuitias pro causa negotiationis. brittones olim impleuerunt eam a mari usque ad mare iudicauerunt.
si quis scire uoluerit, quo tempore post diluuium habitata est haec insula, hoc experimentum bifarie inueni. in annalibus autem romanorum sic scriptum est. aeneas post troianum bellum cum ascanio filio suo uenit ad italiam et superato turno accepit lauiniam filiam latini filii fauni, filii pici, filii saturni in coniugium et post mortem latini regnum obtinuit romanorum. aeneas autem albam condidit et postea uxorem duxit et peperit ei filium nomine siluium. siluius autem duxit uxorem et grauida fuit et nuntiatum est aeneae, quod nurus sua grauida esset et misit ad ascanium filium suum, ut mitteret magum suum ad considerandam uxorem, ut exploraret quid haberet in utero, si masculum uel feminam. et uenit magus et considerauit uxorem et reuersus est. dixit ascanio aeneae filio, quod masculum haberet in utero mulier et filius mortis erit, quia occidet patrem suum et matrem suam et erit exosus omnibus hominibus. sic propter hanc uaticinationem magus occisus est ab ascanio et euenit: in natiuitate illius mulier mortua est et nutritus est filius uocatumque est nomen eius bruto. post multum enim interuallum iuxta uaticinationem magi, dum ipse luderet cum aliis, ictu sagittae occidit patrem suum non de industria, sed casu. et expulsus est ab italia et arminilis fuit et uenit ad insulas maris tyrreni et expulsus est a graecis causa occisionis turni, quam aeneas occiderat, et peruenit usque ad gallos et ibi condidit ciuitatem turonorum, quae uocatur turnis. et postea ad istam peruenit insulam, quae a nomine suo accepit nomen, id est brittanniam et impleuit eam cum suo genere et habitauit ibi. ab illo autem die habitata est brittannia usque in hodiernum diem. aeneas autem regnauit tribus annis apud latinos. ascanius regnauit annis xxxuii. post quem siluius aeneae filius regnauit annis xii, postumus annis triginta nouem, a quo albanorum reges siluii appellati sunt, cuius frater erat britto.
quando regnabat britto in brittannia, heli sacerdos iudicabat in israhel et tunc arca testamenti ab alienigenis possidebatur. postumus frater eius apud latinos regnabat. post interuallum multorum annorum non minus dccc picti uenerunt et occupauerunt insulas, quae uocantur orcades, et postea ex insulis uastauerunt regiones multas et occupauerunt eas in sinistrali plaga brittanniae, et maneant ibi tertiam partem brittanniae tenentes usque in hodiernum diem.