interea guorthemir filius guorthigirn cum hengisto et horso et cum gente illorum petulanter pugnabant et eos usque ad supradictam insulam, quae uocatur tanet, expulit et eos ibi tribus uicibus conclusit obsedit percussit comminuit terruit. et ipsi legatos ultra mare usque in germaniam transmittebant uocando ciulas cum ingenti numero bellatorum uirorum. et postea pugnabant contra reges nostrae gentis: aliquando uincebantur et expellebantur.
et guorthemir contra illos quattuor bella auide gessit. primum bellum super flumen derguentid; secundum bellum super uadum, quod dicitur in lingua eorum episford, in nostra autem lingua rithergabail, et ibi cecidit hors cum filio guorthigirni, cuius nomen erat categirn. tertium bellum in campo iuxta lapidem tituli, qui est super ripam gallici maris, commisit et barbari uicti sunt et ille uictor fuit et ipsi in fugam uersi usque ad ciulas suas mersi sunt in eas muliebriter intrantes. ille autem post modicum interuallum mortuus est et ante mortem suam ad familiam suam dixit, ut sepulchrum illius in portu ponerent, a quo exierant, super ripam maris, in quo uobis commendo: quamuis in alia parte portum brittanniae teneant et habitauerint, tamen in ista terra in aeternum non manebunt. illi autem mandatum eius contempserunt et eum in loco, in quo imperauerat illis, non sepelierunt. at barbari reuersi sunt magno opere, cum guorthigirnis amicus illis erat propter uxorem suam et nullus illos abigere audacter ualuit, quia non de uirtute sua brittanniam occupauerunt, sed de nutu dei. contra uoluntatem dei quis resistere poterit et nitatus? sed quomodo uoluit dominus fecit et ipse omnes gentes regit et gubernat.
factum est autem post mortem guorthemir regis guorthigirni filii et post reuersionem hengisti cum suis turbis consilium fallax hortati sunt, ut dolum guorthigirni cum exercitu suo facerent. at illi legatos, ut impetrarent pacem, miserunt, ut perpetua amicitia inter illos fieret. at ille guorthegirnus cum suis maioribus natu consilium fecerunt et scrutati sunt, quid facerent; tandem unum consilium cum omnibus fuit, ut pacem facerent, et legati eorum reuersi sunt et postea conuentum adduxerunt, ut ex utraque parte brittones et saxones in unum sine armis conuenirent, ut firma amicitia esset. et hengistus omni familiae suae iussit, ut unusquisque artauum suum sub pede in medio ficonis sui poneret. et quando clamauero ad uos et dixero: eu saxones eniminit saxas, cultellos uestros ex ficonibus uestris educite et in illos irruite et fortiter contra illos resistite. et regem illorum nolite occidere, sed eum, pro causa filiae meae, quam dedi illi in coniugium, tenente, quia melius est nobis, ut ex manibus nostris redimatur. et conuentum adduxerunt et in unum conuenerunt, et saxones amicaliter locuti in mente interim uulpicino more agebant et uir iuxta uirum socialiter sederunt. hengistus sicut dixerat, uociferatus est et omnes seniores trecenti guorthigirni regis iugulati sunt et ipse solus captus et catenatus est et regiones plurimas pro redemptione animae suae illis tribuit, id est estsaxum, sutsaxum.