factum est supra dictum bellum, quod fuit inter brittones et romanos, quando duces illorum occisi sunt, et occisionem maximi tyranni transactoque romanorum imperio in brittannia per quadraginta annos fuerunt sub metu. guorthigirnus regnauit in brittannia et dum ipse regnabat, urgebatur a metu pictorum scottorumque et a romanico impetu nec non et a timore ambrosii. interea uenerunt tres ciulae a germania expulsae in exilio, in quibus erant hors et hengist, qui et ipsi fratres erant, filii guictgils, filii guicta, filii guecta, filii uuoden, filii frealaf, filii fredulf, filii finn, filii foleguald, filii geta, qui fuit, ut aiunt, filius dei. non ipse est deus deorum, amen, deus exercituum, sed unus est ab idolis eorum, quod ipsi colebant. guorthigirnus autem suscepit eos benigne et tradidit eis insulam quae in lingua eorum uocatur tanet, brittannico sermone ruoihm.