aliud experimentum inueni de isto bruto ex ueteribus libris ueterum nostrorum. tres filii noe diuiserunt orbem in tres partes post diluuium. sem in asia, cham in africa, iafeth in europa dilatauerunt terminos suos. primus homo uenit ad europam de genere iafeth alanus cum tribus filiis suis, quorum nomina haec sunt hisitio, armenon, neguio. hisitio autem habuit filios quattuor: hi sunt francus, romanus, alamannus, britto. armenon autem habuit filios quinque: gothus, ualagothus, gebidus, burgundus, longobardus. neguio autem habuit tres filios: uuandalus, saxo, bogarus. ab hisitione autem ortae sunt quattuor gentes franci, latini, alamanni et britti. ab armenone autem quinque: gothi, uualagothi, gebidi, burgundi et longobardi. a neguio uero quattuor bogarii, uuandali, saxones et turingi. istae autem gentes subdiuisae sunt per totam europam. alanus autem, ut aiunt, filius fuit fethuir, filii ougomuin, filii thoi, filii boib, filii semeon, filii mair, filii ethach, filii aurthach, filii echthet, filii oth, filii abir, filii ra, filii esra, filii israu, filii baath, filii iobaath, filii iouan, filii iafeth, filii noe, filii lamech, filii matusalae, filii enoch, filii iareth, filii malalehel, filii cainan, filii enos, filii seth, filii adam, filii dei uiui. hanc peritiam inueni ex traditione ueterum. qui incolae in primo fuerunt brittanniae brittones a bruto. brutus filius hisitionis, hisition alanei, alaneus filius reae siluiae, rea siluia filia numa pampilii, filii ascanii; ascanius filius aeneae, filii anchisae, filii troi, filii dardani, filii flise, filii iuuani, filii iafeth. iafeth uero habuit septem filios. primus gomer, a quo galli; secundus magog, a quo scythas et gothos; tertius madai, a quo medos; quartus iuuan, a quo graeci; quintus tubal, a quo hiberei et hispani et itali; sextus mosoch, a quo cappadoces; septimus tiras, a quo traces. hi sunt filii iafeth filii noe filii lamech.