computus
a mundi principio usque ad constantinum et rufum quinque milia sexcenti quinquaginta octo anni reperiuntur. item a duobus geminis rufo et rubelio usque in stillitionem consulem trecenti septuaginta tres anni sunt. item a stillitione usque ad ualentinianum filium placidae et regnum guorthigirni uiginti octo anni. et a regno guorthigirni usque ad discordiam guitolini et ambrosii anni sunt duodecim, quod est guoloppum; id est catguoloph. guorthigirnus autem tenuit imperium in brittannia theodosio et ualentiniano consulibus et in quarto anno regni sui saxones ad brittanniam uenerunt felice et tauro consulibus quadringentesimo anno ab incarnatione domini nostri iesu christi. ab anno, quo saxones uenerunt in brittanniam et a guorthigirno suscepti sunt, usque ad decium et ualerianum anni sunt sexaginta nouem.