Gildas de excidio et conquestu britanniae 6: the war

1: the preface (chapters 1 and 2)

2: the island of Britain (chapter 3)

3: Roman Britain (chapters 4-13)

4: Britain cast adrift (chapters 14-21)

5: the Saxons (chapters 22-23)

6: the war (chapters 24-26)

7: contemporary Britain: the tyrants (chapters 27-36)

8: oracles of the Prophets against the tyrants (chapters 37-65)

9: contemporary Britain: the priests (chapters 66-68)

10: great priests of the past (chapters 69-75)

11: oracles of the Prophets against wicked priests (chapters 76-110.2)

12: a parting prayer (chapter 110.3)

6: the war

Chapter 24: destruction from coast to coast

confouebatur namque ulitionis iustae praecedentium scelerum causa de mari usque ad mare ignis orientali sacrilegorum manu exaggeratus, et finitimas quasque ciuitates agrosque populans non quieuit accensus donec cunctam paene exurens insulae superficiem rubra occidentalem trucique oceanum lingua delamberet.

in hoc ergo impetu assyrio olim in iudaeam comparando completur quoque in nobis secundum historiam quod propheta deplorans ait: ‘incenderunt igni sanctuarium tuum in terra, polluerunt tabernaculum nominis tui’, et iterum: ‘deus, uenerunt gentes in hereditatem tuam; coinquinarunt templum sanctum tuum’, et cetera: ita ut cunctae coloniae crebris arietibus omnesque colonis cum praepositis ecclesiae, cum sacerdotibus ac populo, mucronibus undique micantibus ac flammis crepitantibus, simul solo sternerentur, et miserabili uisu in medio platearum ima turrium edito cardine euulsarum murorumque celsorum saxa, sacra altaria, cadauerum frustra, crustis ac si gelantibus purpurei cruoris tecta, uelut in quodam horrendo torculari mixta uiderentur, et nulla esset omnimodis praeter domorum ruinas, bestiarum uolucrumque uentres in medio sepultura, salua sanctarum animarum reuerentia, si tamen multae inuentae sint quae arduis caeli id temporis a sanctis angelis ueherentur. ita enim degenerauerat tunc uinea illa olim bona in amaritudinem uti raro, secundum prophetam, uideretur quasi post tergum uindemiatorum aut messorum racems uel spica.

Chapter 25: the resistance

itaque nonnulli miserarum reliquiarum in montibus deprehensi aceruatim iugulabantur: alii fame confecti accedentes manus hostibus dabant in aeuum seruituri, si tamen non continuo trucidarentur, quod altissimae gratiae stabat loco: alii transmarinas petebant regiones cum ululatu magno ceu celeumatis uice hoc modo sub uelorum sinibus cantantes: ‘dedisti nos tamquam oues escarum et in gentibus disperisti nos’: alii mantanis collibus minacibus praeruptis uallatis et densissimis saltibus marinisque rupibus uitam suspecta semper mente credentes, in patria licet trepidi persabant.

tempore igitur interueniente aliquanto, cum recessissent domum crudelissimi praedones, roborante deo reliquiae, quibus confugiunt undique de diuersis locis miserrimi ciues, tam audie quam apes alueari procella imminente, simul deprecantes eum tot corde et, ut dicitur, innumeris ‘onerantes aethera uotis’, ne ad internicionem usque delerentur, duce ambrosio aureliano uiro modesto, qui solus forte romanae gentis tantae tempestatis collisione occisis in eadem parentibus purpura nimirum indutis superfuerat, cuius nunc temporibus nostris suboles magnopere auita bonitate degenerauit, uires capessunt, uictores prouocantes ad proelium: quis uictoria domino annuente cessit.

Chapter 26: a hollow victory, leaving Britain ruined

ex eo tempore nunc ciues, nunc hostes, uincebant, ut in ista gente experietur dominus solito more praesentem israelem, utrum diligat eum an non: usque ad annum obsessionis badonici montis, nouissimaeque ferme de furciferis non minimae stragis, quique quadragesimus quartus (ut noui) orditur annus mense iam uno emenso, qui et meae natiuitatis est.

sed ne nunc quidem, ut antea, ciuitates patriae inhabitantur; sed desertae dirutaeque hactenus squalent, cessantibus licet externis bellis, sed non ciuilibus. haesit etenim tam desperati insulae excidii insperatique mentio auxilii memoriae eorum qui utriusque miraculi testes extitere: et ob hoc reges, publici, priuati, sacerdotes, ecclesiastici, suum quique ordinem seruarunt.

at illis decedentibus cum successiset aetas tempestatis illius nescia et praesentis tantum serenitatis experta, ita cuncta ueritais ac iustitiae moderamina concussa ac subuersa sunt ut earum non dicam uestigium sed ne monimentum quidem in supra dictis propemodum ordinibus appareat, exceptis paucis et ualde paucis qui ob amissionem tantae multitudinis, quae cotidie prona ruit ad tartara, tam breuis numerus habentur ut eos quodammodo uenerabilis mater ecclesia in suo sinu recumbentes non uideat, quos solos ueros filios habet.

quorum ne quis me agregiam uitam omnibus admirabilem deoque amabilem carpere putet, quibus nostra infirmitas in sacris orationibus ut non penitus conlabatur quasi columnis quibusdam ac fulcris saluberrimus sustentatur, si qua liberius de his, immo lugubrius, cumulo malorum conpulsus, qui seruiunt non solum uentri sed diabolo potius quam christo, qui est benedictus in saecula deus, non tam discptauero quam defleuero. quippe quid celabunt ciues quam non solum norunt sed exprobrant iam in circuitu nationes?