1: the preface
Chapter 1: the author’s intentions
in hac episola quicquid deflendo potius quam declamando, uili licet stilo, tamen benigno, fuero prosecutus, ne quis me affectu cunctos spernentis omnibusue melioris, quippe wui commune bonorum dispendium malorumque cumulum lacrimosis querelis defleam, sed condolentis patriae incommoditatibus miseriisque eius ac remediis condelectantis edicturum putet, quia non tam fortissimorum militum enuntiare trucis belli pericula mihi statutum est quam desidiosorum, silui, fateor, cum immenso cordis dolore, ut mihi renum scrutator testis est dominus, spatio bilustri temporis uel eo amplius praetereuntis, imperitia sic ut et nunc una cum uilibus me meritis inhibentibus ne qualemcumque admonitiunculam scriberem.
legebam nihilominus admirandum legislatorem ob unius uerbi dubitationem terram desiderabilem non introisse: filios sacerdotis alienum admouendo altari ignem cito exitu periisse: populum uerborum dei praeuaricatorem sexcentorum milium duobus exceptis ueracibus et quidem deo carissimum, quippe cui iter leuissime stratum profundi glarea maris rubri, cibus caelestis panis, potus nouus ex rupe uiator, acies inuicta manuum sola intensa erectio fuerit, bestiis ferro igni per arabiae deserta sparsim cecidisse:
post ingressum ignotae ac si iordanis portae urbisque aduersa moenia solis tubarum clangoribus iussu dei subruta, palliolum aurique parum de anathemate praesumptum multos strauisse: gabaonitarum irritum foedus, calliditate licet extortum, nonnullis intulisse exitium: ob peccata hominum querelas sanctorum prophetarum uoces et maxime hieremiae ruinam ciuitatis suae quadruplici plangentis alphabeto.
uidebamque etiam nostro tempore, ut ille defleuerat, ‘solum sedisse uerbem uiduam, antea populis plenam, gentium dominam, principem prouinciarum, sub tributo fuisse factam’, id est ecclesiam, ‘obscuratum aurum coloremque optimum mutatum’, quod est uerbi dei splenorem, ‘filios sion’, id est sanctae matris ecclesiae, ‘inclitos et amictos auro primo, amplexatos fuisse stercora’; et quod illi intolerabiliter utpote praecipuo, mihi quoque licet abiecto, utcumque ad cumulum doloris crescebat dum ita eosdam statu prospero uiuentes egregios luxerat ut diceret: ‘candidiores nazaraei eius niue, rubicundiores ebore antique, sapphiro pulchriores’.
ista ego et multa alia ueluti speculum quoddam uitae nostrae in scripturis ueteribus intuens, conuertebar etiam ad nouas, et ibi legebam clarius quae mihi forsitan antea obscura fuerant, cessante umbra ac ueritate fimius inluscente.
legebam, inquam, dominum dixisse: ‘non ueni nisi ad oues perditas domus israel’. et e contrario: ‘filii autem regni huius eicientur in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium’. et iterum: ‘non est bonum tollere panem filiorum et mittere canibus’.
itemque: ‘uae uobis, scribae et pharisaei, hypocritae’. audiebam: ‘multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum abraham, isaac et iacob in regno caelorum’; et e diuerso: ‘et tunc dicam eis: discedite a me, operarii iniquitatis’. legebam: ‘beatae steriles et ubera quae non lactauerunt’; et e contrario: ‘quae paterae eran, intrauerunt cum eo ad nuptias, postea uenerunt et reliquae uirgines dicentes: domine, domine, aperi nobis; quibus responsum fuerat: non noui uos.’
audiebam sane: ‘qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit, qui autem non crediderit, condemnabitur’. legebam apostoli uoce oleastri ramum bonae oliuae insertum fuisse, sed a societate radicis pinguedinis eiusdem, si non timuisset, sed alta saperet, excidendum.
sciebam misericordiam domini, set et iudicium timebam; laudabam gratiam, sed redditionem unicuique secundum opera sua uerebar; oues unius ouilis dissimiles cernens merito beatissimum dicebam petrum ob christi integram confessionem, at iudam infelicissimum propter cupiditatis amorem, stephanum gloriosum ob martyrii palmam, sed nicolaum miserum propter immundae haeresos notam.
legebam certe: ‘erant illis omnia communia’; sed et quod dictum est: ‘quaere conuenit uobis temptare spiritum dei?’ uidebam e regione quantum securitatis hominibus nostri temporis, ac si non esset quod timeretur, increuerat.
haec igitur et multo plura quae breuitatis causa omittenda decreuimus cum qualicumque cordis compunctione attonita mente saepius uoluens, si, inquam, peculiari ex omnibus nationibus populo, semini regali gentique sanctae, ad quam dixerat: ‘primogenitus meus israel’, eiusque sacerdotibus, prophetis, regibus, per tot saecula apostolo ministro membrisque illius primitiuae ecclesiae dominus non pepercit, cum a recto tramite deuiarint, quid tali huius atramento aetatis facturus est? cui praeter illa nefanda immaniaque peccata quae communiter cum omnibus mundi sceleratis agit, accedit etiam illud ueluti ingentium quid et indelebile insipientiae pondus et leuitatis ineluctabile.
quid? (mihimet aio) tibine, miser, ueluti conspicuo ac summo doctori talis cura committitur ut obstes ictibus tam uiolenti torrentis, et contra hunc inolitorum scelerum funem per tot annorum spatia interrupte latetque protractum serues depositum tibi creditum et taceas? alioquin hoc est dixisse pedi: speculare et manui: fare. habet britannia rectores, habet speculatores. quid tu nugando mutire disponis? habet, inquam, habet, si non ultra, non citra numerum. sed quia inclinati tanto pondere sunt pressi, idcirco spatium respirandi non habent.
praeoccupabant igitur se multo talibus obiectionibus uel multo his mordacioribus ueluti condebitores sensus mei. hi non paruo, ut dixi, tempore, cum legerim ‘tempus esse loquendi et tacendi’, et in quadam ac si angusta timoris porticu luctabantur. obtinuit uicitque tandem aliquando creditor, si non es, inquiens, talis audaciae ut inter ueridicas rationalis secundae a nuntiis deriuationis creaturas non pertimescas libertatis aureae decenti nota inuri, affectum saltem intellegibilis asinae eatenus elinguis non refugito spiritu dei afflatae, nolentis se uehiculum fore tiarati magi deuoturi populum dei, quae in anguesto maceriae uinearum resolutum eius attriuit pedem, ob id licet uerbera hostiliter senserit, cuique angelum caelestem ensem uacuum uagina habentem atque contrarium, quem ille cruda stoliditate caecatus non uiderat, digito quodammodo, quamquam ingrato ac furibundo et innoxia eius latera contra ius fasque caedenti, demonstrauit.
in zelo igitur domus domini sacrae legis seu cogitatuum rationibus uel fratrum religiosis precibus coactus nun persoluo debitum multo tempore antea exactum, uile quidem, sed fidele, ut puto, et amicale quibusque egregiis christi tironibus, graue uero et importabile apostatis insipientibus. quorum priores, ni fallor, cum lacrimis forte quae ex dei caritate profluunt, alii autem cum trisitia, sed quae de indignatione et pusillanimitate deprehensae conscientiae extorquetur, illud excipient.
Chapter 2: the chequered history of Britain
sed ante promissum deo uolente pauca de situ, de contumacia, de subiectione, de rebellione, item de subiectione ac diro famulatu, de religione, de persecutione, de sanctis martyribus, de diuersis haeresibus, de tyrannis, de duabus gentibus uastatricibus, de defensione itemque uastatione, de secunda ulitone tertiaque uastatione, de fame, de epistolis ad agitium, de uictoria, de sceleribus, de nuntiatis subito hostibus, de famosa peste, de consilio, de saeuiore multo primis hoste, de urbium subuersione, de reliquis, de postrema patriae uictoria, quae temporibus nostris dei nutu donata est, dicere conamur.