3: a history of Roman Britain
Chapter 4: the background to British wickedness
haec erecta ceruice et mente, ex quo inhabitata est, nunc deo, interdum ciuibus, nonnumquam etiam transmarinis regibus et subiectis ingrata consurgit. quid enim deformius quidque iniquius potest humanis ausibus uel esse uel intromitti negotium quam deo timorem, bonis ciuibus caritatem,, in altiore dignitate positis absque fidei detrimento debitum denegare honorem et frangere diuino sensui humanoque fidem, et abiecto caeli terraeque metu propriis adinuentionibus aliquem et libidinibus regi?
igitur omittens priscos illos communesque cum omnibus gentibus errores, quibus ante aduentum christi in carne omne humanum genus obligabatur astrictum, nec enumaerans patriae portenta ipsa diabolica paene numero aegyptiaca uincentia, quorum nonnulla liniamentis adhuc deformibus intra uel extra deserta moenia solito mores rigentia toruis uultibus intuemur, neque nominatum inclamitans montes ipsos aut colles uel fluuios olim exitiabiles, nunc uero humanis usibus utiles, quibus diuinus honor a caeco tunc populo cumulabatur, et tacens uetustos immanium tyrannorum annos, qui in aliis longe postis regionibus uulgati sunt, it ut porphyrius rabidus orientalis aduersus ecclesiam canis dementiae suae ac uanitatis stilo hoc etiam adnecteret: ‘britannis’, inquiens, ‘fertilis prouincia tyrannorum’, illa tantum proferre conabor in medium quae temporibus imperatorum romanorum et passa est et aliis intulit ciuibus et longe positis mala: quantum tamen potuero, non tam ex scriptis patriae scriptorumue monimentis, quippe quae, uel si qua fuerint, aut ignibus hostium exusta aut ciuium exilii classe longius deportata non compareant, quam transmarina relatione, quae crebris inrupta intercapedinibus non satis claret.
Chapter 5: the invasion
etenim reges romanorum cum orbis imperium obtinuisset subiugatisque finitimis quibusque regionibus uel insulis orientem uersus primam parthorum pacem indorum confinium, qua peracta in omni paene terra tum cessauere bella, potioris famae uiribus firmassent, non acies flammae quodammodo rigidi tenoris ad occidentem caeruleo oceani torrente potuit uel cohiberi uel extingui sed transfretans insulae parendi leges nullo obsistente aduexit, imbellemque populum sed infidelem non tam ferro igne machinis, ut alias gentes, quam solis minis uel iudiciorum concussionibus, in superficie tantum uultus presso in altum cordis dolore sui obedientiam proferentem edictis subiugauit.
Chapter 6: the Boudican revolt
quibus statim romam ob inopiam, ut aiabant, cespitis repedantibus et nihil de rebellione suspicantibus rectores sibi relictos ad enuntianda plenius uel confirmanda romani regni molimina leana trucidauit dolosa.
quibus ita gestis cum talia senatui nuntiarentur et propero exercitu uulpeculas ut fingebat subdolas ulcisci festinaret, non militaris in mari classis parata fortiter dimicare pro patria nec quadratum agmen neque dextrum cornu aliiue belli apparatus in litore conseruntur, sed terga pro scuto fugnatibus dantur et colla gladiis, gelido per ossa tremore currente, manusque uinciendae muliebriter protenduntur, ita ut in prouerbium et derisum longe lateque efferretur quod britanni nec in bello fortes sint nec in pace fideles.
Chapter 7: the pax Romana in Britain
itaque multis romani perfidorum caesis, nonnullis ad seruitutem, ne terra penitus in solitudinem redigeretur, mancipalibus reseruatis, patria uini oleique experte relicta italiam petunt, suorum quosdam relinquentes praepositos indigenarum dorsis mastigias, ceruicibus iugum, solo nomen ramanae seruitutis haerere facturos ac non tam militari manu quam flagris callidam gentem maceraturos et, si res sic postulauisset, ensem, ut dicitur, uagina uacuum lateri eius accommodaturos, ita ut non britannia, sed romania censeretur et quicquid habere potuisset aeris argenti uel auri imagine caesaris notaretur.
Chapter 8: the beginnings of Christianity
interea glaciali frigore rigenti insulae et uelut longiore terrarum secessu soli uisibili non proximae uerus ille non de firmamento solum temporali sed de summa etiam caelorum arce tempora cuncta excedente uniuerso orbi praefulgidum sui coruscum ostendens, tempore, ut scimus, summo tiberii caesaris, quo absque ullo impedimento eius propagabatur religio, comminata senatu nolente a principe morte delatoribus militum eiusdem, radios suos primum indulget, id est sua praecepta, christus.
Chapter 9: the persecution of Diocletian
quae, licet ab incolis tepide suscepta sunt, apud quosdam tamen integre et alios minus usque ad persecutionem dioceltiani tyranni nouennem, in qua subuersae per totum mundum sunt ecclesiae et cunctae sacrae scripturae, quae inueniri potuerunt, in plateis exustae et electi sacerdotes gregis domini cum innocentibus ouibus trucidati, ita ut ne uestgium quidem, si fieri potuisset, in nonnullis prouinciis christianae religionis appareret, permansere.
tunc quantae fugae, quantae strages, quantae diuersarum mortium poenae, quantae apostatarum ruinae, quantae gloriosorum martyrum coronae, quanti persecutorum rabidi furores, quantae e contrario sanctorum patientiae fuere, ecclesiastica historia narrat, ita ut agmine denso certatim relictis post tergum mundialibus tenebris ad amoena caelorum regna quasi ad propriam sedem tota festinaret ecclesia.
Chapter 10: the holy martyrs of Britain
magnificauit igitur misericordiam suam nobiscum deus uolens omnes homines saluos fieri et uocans non minus peccatores quam eos qui se putant iustos. qui gratuito munere, supra dicto ut conicimus persecutionis tempore, ne penitus crassa atrae noctis caligine britannia obfuscaretur, clarissimos lampades sanctorum martyrum nobis accendit, quorum nunc corporum sepulturae et passionum loca, si non lugubri diuortio barbarorum quam plurima ob scelera nostra ciuibus adimerentur, non minimum intuentium mentibus ardorem diuinae caritatis incuteren: sanctum albanum uerolamiensem, aaron et iulium legionum urbis ciues ceterosque utriusque sexus diuersis in locis summa magnanimitate in acie christi perstantes dico.
Chapter 11: the martyrdom of St Alban
quorum prior postquam caritatis gratia confessorem persecutoribus insectatum et iam iamque comprehendendum, imitans et in hoc christum animam pro ouibus ponentem, domo primum ac mutatis dein mutuo uestibus occuluit et se discrimini in fratris supra dicti uestimentis libenter persequendum dedit, ita deo inter sacram confessionem cruoremque coram impiis romana tum stigmata cum horribili fantasia praeferentibus placens signorum miraculis mirabiliter adornatus est, ut oratione feruenti illi israeliticae arenti uiae minusque tritae, stante diu arca prope glareas testamenti in medio iordanis canali, simile iter ignotum, trans tamesis nobilis fluuii alueum, cum mille uiris sicco ingrediens pede suspensis utrimque modo praeruptorum fluuialibus montium gurgitibus aperiret et priorem carnificem tanta prodigia uidentem in agnum ex lupo mutaret et una secum triumphalem martyrii palmam sitire uehementius et excipere fortius faceret.
ceteri uero sic diuersis cruciatibus torti sunt et inaudita membrorum discerptione lacerati ut absque cunctamine gloriosi in egregiis ierusalem ueluti portis martyrii sui trophaea defigerent. nam qui superfuerant siluis ac desertis abditisque speluncis se occultauere, expectantes a iusto rectore omnium deo carnificibus seuera quandoque iudicia, sibi uero animarum tutamina.
Chapter 12: Christianity triumphant
igitur bilustro supra dicti turbinis necdum ad integrum expleto emarcescentibusque nece suorum auctorum nefariis edictis, laetis luminibus omnes christi tirones quasi post hiemalem ac prolixam noctem temperiem lucemque serenam auare caelestis excipiunt.
renouant ecclesias ad solum usque destructas; basilicas sanctorum mertyrum fundant construunt perficiunt ac uelut uictricia signa passim propalant. dies festos celebrant, sacra mundo corde oreque conficiunt. omnes exultant filii gremio ac si matris ecclesia confoti.
mansit namque haec christi capitis membrorumque consonantia suauis, donec arriana perfidia, atrox ceu anguis, transmarina nobis euomens uenena fratres in unum habitantes exitiabiliter faceret seiungi, ac sic quasi uia facta trans oceanum omnes omnino bestiae ferae mortiferum cuiuslibet haeresos uirus horrido ore uibrantes letalia dentium uulnera patriae noui semper aliquid audire uolenti et nihil certe stabiliter optinenti infigebant.
Chapter 13: Magnus Maximus
itemque tandem tyrannorum uirgultis crescentibus et in immanem siluam iam iamque erumpentibus insula, nomen romanum nec tamen morem legemque tenens, quin potius abiciens germen suae plantationis amarissimae, ad gallias magna comitante satellium cateuera, insuper etiam imperatoris insignibus, quae nec decenter usquam gessit, non legitime, sed ritu tyrannico et tumultuante initiatum milite, maximum mittit.
qui callida primum arte potius quam uirtute finitimos quosque pagos uel prouincias contra romanum statum per retia periurii mendaciique sui facinoroso regno adnectens, et unam alarum ad hispaniam, alteram ad italiam extendens et thronum iniquissimi imperii apud treueros statuens tanta insania in dominos debacchatus est ut duos imperatores legitimos, unum roma, alium religiosissima uita pelleret. nec mora tam feralibus uallatus audaciis apud aquileiam urbem capite nefando caeditur, qui decorata totius orbis capita regni quodammodo deiecerat.