5: the Saxons
Chapter 22: a lament for the foolishness of the Britons
interea uolente deo purgare familiam suam et tanta malorum labe infectam auditu tantum ribulationis emendare, non ignoti rumoris penniger ceu uolatus arrectas omnium penetrat aures iamiamque aduentus ueterum uolentium penitus delere et inhabitare solito more a fine usque ad terminum regionem. nequaquam tamen ob hoc proficiunt, sed comparati iumentis insipientibus strictis, ut dicitur, morsibus rationis frenum offirmantes, per latum diuersorum uitiorum morti procliue ducentem, relicto salutari licet arto itinere, discurrebant uiam.
dum ergo, ut salomon ait, ‘seruus durus non emendatur uerbis’, flagellatur stultus et non sentit, pestifera namque lues feraliter insipienti populo incumbit, quae in breui tantam eius multitudinem remoto mucrone sternit, quantam ne possint uiui humare. sed ne hac quidem emendantur, ut illud esaiae prophetae in eo quoque impleretur dicentis: ‘et uocauit deus ad planctum et ad caluitium et ad cingulum sacci: ecce uitulos occidere et iugulare arietes, ecce manducare et bibere et dicere: manducemus et bibamus, cras enim moriamur’.
appropinquabat siquidem tempus quo eius iniquitates, ut olim amorrhaeorum, complerentur. initur namque consilium quid optimum quidue saluberrimum ad repellendas tam ferales et tam crebras supra dictarum gentium irruptiones praedasque decerni deberet.
Chapter 23: the settlement of barbarians in the east
tum omnes consiliarii una cum superbo tyranno caecantur, adinuenintes tale praesidium, immo excidium patriae ut ferocissimi illi nefandi nominis saxones deo hominibusque inuisi, quasi in caulas lupi, in insulam ad retundendas aquilonales gentes intromitterentur. quo utique nihil ei usquam perniciosius nihilque amarius factum est. o altissimam sensus calignem! o desperabilem crudamque mentis hebetudinem! quos propensius morte, cum abessent, tremebant, sponte, ut ita dicam, sub unius tecti culmini inuitabant: ‘stulti principes’, ut dictum est, ‘taneos dantes pharaoni consilium insipiens’.
tum erumpens grex catulorum de cubili laeanae barbarae, tribus, ut lingua eius exprimitur, cyulis, nostra longis nauibus, secundis uelis omine auguriisque, quibus uaticinabatur, certo apud eum praesagio, quod ter centum annis patriam, cui proras librabat, insideret, centum uero qunquaginta, hoc est dimidio temporis, saepius uastaret, euectus, primum in orientali parte insulae iubente infausto tyranno terribiles infixit ungues, quasi pro patria pugnaturus sed eam certius impugnaturus. cui supradicta genetrix, comperiens primo agmini fuisse prosperatum, item mitit satellitum canumque prolixiorem catastam, quae ratibus aduecta adunatur cum manipularibus spuriis. inde germen iniquitatis, radix amritudinis, uirulenta plantatio nostris condigna meritis, in nostro cespite, ferocibus palmitibus pampinisque pullulat.
igitur intromissi in insulam barbari, ueluti militibus et magna, ut mentiebantur, discrimina pro bonis hospitibus subituris, impetrant sibi annonas dari: quae multo tempore impertitae clauserunt, ut dicitur, canis faucem. item queruntur non affluenter sibi epimenia contribui, occasiones de industria colorantes, et ni profusior eis munificentia cumularetur, testantur se cuncta insulae rupto foedere depopulaturos. nec mora, minas effectibus prosequuntur.